/144/ est; quare, repudiatis nugacissimis
Scholasticorum distinctiunculis, soluta
remanet quaestio.
EXERCITATIO XXV
Continet tres advenus allatam sententiam
rationes earumque dissolutiones.
Videre videor Scholasticos hunc in
modum adversus nos insurgentes.
Primo: Si de contingenti futuro, ut tali, Deus
solummodo novit quod potest esse, non autem
determinate, notitiam non habebit etiam
homine certiorem.
Respondeo: Si consideratur futurum ut
est extra suas causas, Deo magis innotescere
quam homini. Illi namque, continenti omne
tempus, id praesens est et, per consequens, determinatum.
Homini, quod temporis circumscribitur
angustiis, futurum quidem est,
sed indeterminatum. Si vero sumatur futurum
ut futurum, non infitebor pari modo
cognosci a Deo et creatura; non tamen illorum
aequiparantur cognitiones in perfectione.
Nam, quod Deus de futuro tanquam futuro
non cognoscat nisi quod possit esse, provenit
ex eo, quia aliter ipsum cognosci impossibile
est, quippe res cognosci non potest